35
quid ad haec Quinctius? sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit verum putet se posse consistere. primum enim illud iniecitini. c. t T: suppl. Peyron, nihil posse dolo malo familiae fieri. hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolveret. nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes de similide ... mili T (Krüger): suppl. Peyron causa necesse estest hoc solum add. T: del. Madvig (ex si hoc solum repetitum), bona me hercule!
36
si hoc solum essetesset ex est T, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publicapublica p. T (Keller): om. Peyron fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos viderivideri T1: videretur T2 (ne severissimum ... videretur Huschke) esse dissolutum. sed non id solum agitur Priscian 6.1.5 hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur.
37
ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sitsit Baiter: est Peyron (de T incertum), pro concesso putetur.