Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Tullio

Pro M. Tullio

Pro M. Tullio Cicero, Marcus Tullius
33 hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur. nam in dolo malo volunt delitisceredelitescere Peyron, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
34 ego non in una re sola, quod mihi satis est, neque in universa re solumsolum quod mihi satis est add. T: ego delevi (re solum ... satis est del. Francken), sed singillatimsingilatim T: corr. Klotz in omnibus dolum malum exstare dico. consilium capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt; dolo malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt; dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est. occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest. ergo si omnes partes sunt eius modi ut in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo factum iudicabitis?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi