Kitap 5
128
aspicite, aspiciteaspicite semel Vpd, iudices, squalorem sordisque sociorum! Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domodomo VSpd: domu R (Phil. 2, 45) sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs tea te V repetit, nihil amplius; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quae publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium vult aliquod reportare. hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, isdem teisdem (iisdem) te Vpd: iste RS condemnatum videret.