Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

127 in urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportataadportata (app. p) Vpd sit? at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum. totam deniquetotam denique Vpd: totamque RSY Asiam, Achaiam, GraeciamGraeciam del. Zielinski, Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatisvidetis d? sed haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. nene enim V (contra RSpd) publice a populo Romano spoliarentur officiisofficio V ac fide providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas. itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi