Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

123 per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem ad modum auditisauditis pd (audietis V?): audistis RSY? Vtrum ego desipio et plus quam satis estest om. V doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hicvos hic quoque RSY acerbissimus innocentium cruciatus et maeror parimaeror parentum K. Busche sensu doloris adficit? ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis.Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam securem esse servatos?
124 cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. quas urbis P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. en quod Tyndaritani libenter praedicent: 'nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omniaomnia Vpd: om. RSY populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrataministrata RSY: administrata Vpd iis VR: his p: is q sunt.' multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac potestate!

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi