Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

112 fuit in illis nauarchis Heracliensiseraclesis RS: Heraclensis pq quidam Furius,—nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina,—homo, quam diu vixit, non domi suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. in quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere laederet,—nam id quidem, quoniam moriundum videbat, sine periculo sese om. RSpq: facere se Nohl: an se sine? facere intellegebat,—verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. in qua docet quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiseritdimiseris Zielinski, quot secum habuerit; item de ceteris navibus dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur. ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur; clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salutePost salute addidit Titler savia et sic fere edd. recc.: post mulieris Heraeus. Fort. plus os impud. mulieris (Sest. §111) quam de sua vita lacrimas matris valere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi