Kitap 5
110
catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis filius. quid ita? 'prodiderat classem.' quod ob praemium? 'deserueratdeseruerat exercitum pd.' quid Cleomenes? 'ignavus fuerat.' at eum tu ob virtutem corona ante donaras. 'dimiserat nautas.' at ab omnibus tu mercedem missionis acceperasat ab p: ab RS: ut.... acciperes d. alter parens ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis; qui quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus. quid erat autem quod quisquam diceret aut defenderet? 'Cleomenem nominare non licet.' at causa cogit. 'moriere, si appellaris'; numquam enim iste cuiquam est mediocriter minatus. at remiges non erant. 'praetorem tu accusesse accuses RS: tu accusas pr? frange cervices.' si neque praetorem neque praetoris aemulum appellariappellare pd licebit, cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est?