Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

105 vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertereanimadvertere Vpk: animum adverti RS: animum advertere Z (ut codd. supra l. 20: cf. iv, §28) in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. 'tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam autquam aut Vpkd: quam ut R: quam SDY in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quodid quod V (i, §III) istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? 'in praesentia,' inquit Cleomenes, 'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.'

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi