Kitap 5
98
hic, te praetore, praedonum naviculae pervagatae sunt quo Atheniensium classis sola post hominum memoriam trecentis navibustrecentis navibus del. Zielinski vi ac multitudine invasit; quae in eo ipso portu loci ipsius portusqueportusque RSp: om. V: secl. Halm, Muell. natura victa atque superata est. hic primum opes illius civitatis comminutae depressaeque sunt: in hoc portu Atheniensium nobilitatis, imperi, gloriae naufragium factum existimatur.Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo a latere sed etiam a tergo magnam partem urbis relinqueret? Insulam totam praetervectus est, quae est urbs Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores, ut ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis tenerent, in eorum potestatempotestatem VR al.: potestate pd, fort. recte portum futurum intellegebant.
99
at quem ad modum est pervagatus! radices palmarum agrestium, quas in nostris navibus invenerant, iactabantinvenerat iaciebat Vpd, ut omnes istius improbitatem etet om. p calamitatem Siciliae possent cognoscere. Siculosne milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant ut populo Romano totique Italiae suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos a quo maiores eorum ceteros quoque frugibus inventis removerunt! te praetore Siculi milites palmarum stirpibus, piratae Siculo frumento alebantur!