Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

95 confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperetstuperet RS rell.: stupri plenus stuperet V (l. 14 supra), arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars, complent. Vnam illam noctem solam praedones ad HelorumPelorum codd. commorati, cum fumantis etiam nostras navis reliquissent, accedere incipiunt SyracusasSyracusas RSY: ad Syr. Vpd; quiqui om. p videlicet saepe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam esse visuros.
96 ac primo adad om. V illa aestiva praetoris accedunt, ipsam illam ad partem litoris ubi iste per eos dies tabernaculis positis castra luxuriae conlocarat. quem posteaquam inanem locum offenderunt et praetorem commossecommosse RSp: commovisse Vd ex eo loco castra senserunt, statim sine ullo metu in ipsum portum penetrare coeperunt. cum in portum dico, iudices,— explanandum est enim diligentius eorum causa qui locum ignorant,—in urbem dico atque in urbis intimam partem venisse piratas; non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitur et continetur, ut non adluanturadluantur Vp: abluantur RSY mari moenia extrema, sed ipse influat in urbis sinum portus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi