Kitap 5
91
haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus pervenerat; iam sese in terram e navi eiecerat quadrirememque fluctuantem in salo reliquerat. reliqui praefecti navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis ad Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. tum praedonum dux Heracleo, repente praeter spem non sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi Romani in litus expulsam et eiectam, cum primum invesperasceretadvesp. d, inflammari incendique iussit.
92
O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum! o istius nequitiam ac turpitudinem singularem! Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat. adfertur nocte intempesta gravis huiuscehuiusce cladis (om. gravis) Iul. Severianus mali nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet; includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset.