Kitap 5
84
O di immortales! quid? si harum ipsarum civitatum militibus, navibus, nauarchis Syracusanus Cleomenes iussus est imperare, non omnis honos ab isto dignitatis, aequitatis, officique sublatus est? ecquod in Sicilia bellum gessimus quin Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur? atque haec ego adhaec ego ad RS: ego haec ad V: haec omnia ad pk memoriam vetustatis, non ad contumeliam civitatis referri volo. itaque ille vir clarissimus summusque imperator, M. Marcellus, cuius virtute captae, misericordia conservatae sunt Syracusae, habitare in ea parte urbis quae in Insulain insula Vp al.: insula RS (§80 supra) est SyracusanumSyracusanum Vpkd: - anorum RSY neminem voluit; hodie, inquam, Syracusanum in ea parte habitare non licet; est enim locus quem vel pauci possentpossent VRS: possunt p: possint Ern. edd. (§139 infra) defendere. committere igitur eum non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa parte urbis navibus aditus ex alto est; quam ob rem qui nostros exercitus saepe excluserant, iis claustra loci committenda non existimavit.