Kitap 5
73
haec igitur est gesta res, haec victoria praeclaravict. parta s. patrata Bonnet: myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati et necatiet necati pkd: om. RS, omnis vestis ablataablata secl. Bonnet: sublata Heraeus, Eberh., omne aurum etablatum et Halmio auctore del. Zielinski argentum ablatum et aversum. at quem ad modum ipse sesese pd induit priore actione! qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,—cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securise securi SDY: esse curi R: securi pkd non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos.