Kitap 5
71
interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnesomnium Ern., Eberh. cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae removerat atqueremoverat atque pd: om. RS abduxerat, reliquos si, utsi ut edd.: sicut RSp: si sicut Halm consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quinquin VRp: qui non Sal. rationem numerumque haberet, et reliquos non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaretet flagitaret om. V.