Kitap 5
68
age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feririferire RS (iv, §123) omnium exemplo magis placuit. quae sunt istae custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus? lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est ee cod. Lamb.: a RS: ex pd saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus excisodepressum... excisum d; nihil tam clausum ad exitumexitus pd, nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest. in has lautumias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur.
69
eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiisin lautumiis secl. Richter-Eberhard verus ille dux quaereretur. itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandatamendat Rp al. hominem—quo? Lilybaeum fortasse? video; tamen homines maritimos non plane reformidat. minime, iudices. Panhormum igitur? audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.