Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

66 Vnus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret? at contra, quacumque iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat; itaque ei concursus fiebatfiebat RSp: fiebant d edd. undique ut non modo ex iisiis Orelli: his codd. oppidis qua ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? quia nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos saepe metueris, eos te vinctoseosdem vinctos d ad supplicium duci videre.
67 hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita pirata isteiste pirata p (iste s. l.) occultatus estcelatus est pd quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquemecquem audisti d scis in Siciliain Sicilia del. Zielinski antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum. vivum tu archipiratam servabas: quo? per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam eraterat iam d reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi