Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

37 ex his ego omnibus rebus, iudices,—ita mihi omnis deos propitios velim,— etiamsietiamsi RS: ut tametsi p edd. (v, §81) mihi iucundissimus est honos populi, tamen nequaquam capio tantum voluptatis quantum et sollicitudinis et laboris, ut haec ipsa aedilitas, non quia necesse fuerit, alicui candidato data, sed, quia sic oportuerit, recte conlocata et iudicio populi in loco esse posita videatur.
38 tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo,—mitto enim et praetereo quid tum sit actum,—sed cum esses renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es, qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis? cum tibi sorte obtigisset uti ius diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam cogitasti? neque illud rationis habuisti, sisi om. SD forte te expergefacerePost forte, te experg. scripsi (§56 infra): expergete facere p (sed cum signo transp.=te experg.): experg. te d edd.: te om. RS posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam nequitiamque venisse? itaque non modo a domodomo (om. a) pd tua Chelidonem in praetura excludereextrudere d noluisti, sed in Cheliodonis domum praeturam totam detulisti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi