Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

31 huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio tibicineab Rhodio tibicine et 12 Isidori secl. Heraeus maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier, itemque uxor Aeschrionis, honesto loco nata, in conventum suum mimi Isidori filiam venisse. iste autem Hannibal, qui in suis castris virtute putaret oportere non genere certari, sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia deportaretdeportarit Halm. ac per eos dies, cum iste cum pallio purpureo talariquetalarique Naugerius: parique RS rell. tunica versaretur in conviviis muliebribus, non offendebantur homineshomines in eo pd (Nonius, p. 358) neque moleste ferebant abesse a foroa foro SDq al.: foro Rpk magistratum, non ius dici, non iudicia fieri; locum illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque symphoniae, in foro silentium esse summum causarum atque iuris, non ferebant homines moleste; non enim ius abesse videbatur a foro neque iudicia, sed vis et crudelitas et bonorum acerba et indigna direptio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi