Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

23 nam quae iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognosciterecognoscite Wurm, edd. quot et quanta sint, deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut ceteris formidines similium incommodorum atque exempla periculorum proponeretproponerentur pd. primum insimulatio est repentina capitalis atque invidiosi criminis,—statuite quanti hoc putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione, —aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse; postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium atque a conspectua (ante conspectu) om. RSD parentiumparentium RSD: parentum Ypd ac liberum, denique a libero spiritu atque aatque a RS al.: ac G2L: et pd communi luce seclusum,—haec vero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi