Kitap 5
21
nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam. etiam illud praeteribo, quotienscumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus— nam tam diu fuit Apollonius in carcere—totiensad te pd te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque publicispublicis om. p, orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. relinquorelinquam pd haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae iudicum iam pridem esse praeclusos.