Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

181 postea Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus amplissimos honores est adeptus? modo C. Fimbriam, C. MariumC. ante Marium om. RSY, C. Caelium vidimus non mediocribus inimicitiis ac laboribus contendere ut ad istos honores pervenirent ad quos vos perper (ante negleg.) om. p ludum et per neglegentiam pervenistis. haec eadem est nostrae rationis regio et via, horum nos hominum sectam atque instituta persequimur. videmusvideamus RSY quanta sit inin (ante invidia) om. codd. pler. invidia quantoque in odio apud quosdam nobilis homines novorum hominum virtus et industria; si tantulum oculostantum oculum RSY deiecerimus, praesto esse insidias; si ullum locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum statim vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper laborandum videmus. inimicitiae sunt, subeantur;
182 labor, suscipiaturlabores suscipiantur pd; etenim tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt quam indictae atque apertae. hominum nobilium non fere quisquam nostrae industriae favet; nullis nostris officiis benivolentiam illorum adlicere possumus; quasi natura et genere diiuncti sint, ita dissident a nobis animo acac Rp: et SY voluntate. quare quid habent eorum inimicitiae periculi, quorum animos iam aute habueris inimicos et invidos quam ullas inimicitias susceperis?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi