Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

17 nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceretdiceret codd.: diceba(n)t Serv. ad Aen. xii. 717, Zielinski, p. 197; eum dicit coniurasse et familias concitasse, —is omnino servus in familia non erat,—eum statim exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine illo servum habere neminem: iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici iubet. clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere. haec cum maxime summa hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici—cum maxime, ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.
18 videte constantiam praetoris, et eius praetoriset eius praetoris om. RSY qui in hishis Sp: iis R: om. d rebus non ita defendatur ut mediocris praetor, sed ita laudetur ut optimus imperator. cum servorum bellum metueretur, quo supplicio dominos indemnatos adficiebat, hoc servos damnatos liberabat: Apollonium, hominem locupletissimum, qui, si fugitivi bellum in Sicilia facerent, amplissimas fortunas amitteret, belli fugitivorum nomine indicta causa in vincla coniecit: servos, quos ipse de consili sententiade consilii sententia Lamb.: de consilio RSY: cum consilio pd (fort. cum consilio... sine consilio) belli faciendi causa consensisse iudicavit, eos sine consili sententia sua sponte omni supplicio liberavit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi