Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

179 mihi porro, ut ego non dicam, quis omnium mortalium non intellegit quam longe progredi sit necesse? potero silere, Hortensi, potero dissimulare, cum tantum res publica vulnus acceperit ut expilatae provinciaeexpilatae provinciae pd: -a -a (evexati R) RSD, vexati socii, di immortales spoliati, cives Romani cruciati et necati impune me actore esse videantur? potero ego hocego hoc RSDq: hoc ego pd (iii, §4) onus tantum aut in hoc iudicio deponere aut tacitusaut diutius tacitus pd sustinere? non agitanda res erit, non in medium proferenda, non populi Romani fides imploranda, non omnes qui tanto se scelere obstrinxerunt ut aut fidem suam corrumpi paterentur aut iudicium corrumperent in discrimen autac d iudicium vocandi?
180 quaeret aliquis fortasse, 'tantumne igitur laboremtantum tibi lab. SY, tantas inimicitias tot hominum suscepturus eses om. p?' non studio quidem hercule ullo neque voluntate; sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe alia mihi lege in hac civitate et condicione vivendum est. venit mihi in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilantissimi; qui cum se virtute non genere populo Romano commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usquesuis usque SDY: suisque R: usque pd ad summam senectutem summasenect. summa om. RSD cum gloria vixit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi