Kitap 5
168
tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis, constitue nihil esse opis in hac voce, 'civis Romanus sum,' posse impune praetorem aut alium quempiamquempiam pk: quemlibet d vulg. supplicium quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse dicat, quod qui sitqui sit Halm: quis d: eum quis pk: eum qui sit Richt., Eberh. ignoret: iam omnis provincias, iam omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis istaista pk: hac qr defensione praecluseris. quid? si L. RaeciumRaecium Halm (§161 supra): Recium, Pretium codd., equitem Romanum, qui tum eraterat om. d: in Sicilia erat q in Sicilia, nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras mittere? adservasses hominem custodiis Mamertinorum tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Raecius veniret; cognosceret hominem, aliquid de summo supplicio remitteres; si ignoraret, tum, si ita tibi videretur, hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus esset, in crucem tolleretur.