Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

165 cum haec omnia quae polliceor cumulate tuis proximiscumulatius et prolixius K. Buschetuis proximis p rell.: testibus productis Lamb., Nohl (i, §13) plana fecero, tum istuc ipsum tenebo quod abs te mihi datur; eo contentum esse meesse me p: me esse d edd. dicam. quid enim nuper tu ipse, cum populi Romani clamore atque impetu perturbatus exsiluisti, quid, inquam, elocutuselocutus pk: locutus d edd. es? illum, quod moram supplicio quaereret, ideo clamitasse se esse civem Romanum, sed speculatorem fuisse. iam mei testes veri sunt. quid enim dicit aliud C. Numitorius, quid M. et P. Cottii, nobilissimi homines ex agro Tauromenitano, quid Q. Lucceius, qui argentariam Regi maximam fecit, quid ceteri? adhuc enim testes ex eo genere a me sunt dati, non qui novisse Gavium, sed se vidisse dicerent, cum is, qui se civem Romanum esse clamaret, in crucem ageretur. hoc tu, Verres, idem dicis, hoc tu confiteris, illum clamitasse se civem esse RomanumRomanum esse q (Ziel. p. 198); apud te nomen civitatis ne tantum quidem valuisse ut dubitationem aliquam cruciscrucis pk (e crudelissimi ortum, ut videtur; secl. aut om. edd. recc.): dilationem aliquam crucis Victoius, utut om. d crudelissimi taeterrimique supplici aliquam parvam moram saltem possetpossit p adferre.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi