Kitap 5
154
sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatospartim... necatos om. RSY, partim securi percussos esse dicuntdicunt RS: dicent p. hic vide quam me sis usurus aequo. cum ego P. Granium testem produxero qui suos libertos abs tea te (bis) d securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianioa Dianio d fugientis ad Siciliam esse delatos. nihil est quod te mallemmalim d probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest.