Kitap 5
148
videtis civis Romanos gregatim coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestrorum civium. quaerite nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareantconpareat SD. nulla sunt. omnesne mortui? si ita posset defendere, tamen fides huic defensioni non haberetur. sed scriptum exstat in isdem litteris quod iste homo barbarus ac dissolutus neque attendere umquam neque intellegere potuit: e)dikaiw/qhsane)dikaiw/qhsan RSDp: om. codd. plerique, inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, supplicio adfecti ac necati sunt.
149
si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio fecisset aliquid in civis Romanos eius modi, nonne publice vindicaremus, nonnenonne RSq: non pd (iv, §19) bello persequeremur? possemus hanc iniuriam ignominiamque nominis Romani inultam impunitamque dimittere? quot bellaQuot bella arbitramini SDY maiores nostros et quanta suscepisse arbitramini, quod cives Romani iniuria adfecti, quod navicularii retenti, quod mercatores spoliati dicerentur? at ego iam retentos non queror, spoliatos ferendum puto; navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincla mercatores esse coniectos et in vinclis civis Romanos necatos esse arguo.