Kitap 5
14
O praeclarum imperatorem nec iam cum M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu periculoque provinciae! cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! comprendicomprendi RS: comprehendi p vulg. iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos; quid servo tam formidolosum? FECISSE VIDERI pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore ac morte restinxisse. quid deinde sequitur? verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatuscruciatus pd: et cruc. RSY et crux. hisce omnibus suppliciis sunt liberati. quis dubitet quin servorum animos summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?