Kitap 5
131
quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat utut suppl. Hotom. illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunamculpae fortunam V: culpam fortunae RSpd adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. nullam tibitibi om. p obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco.
132
num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia Martem quodsi illorum fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? tametsi solent iiii V: hii RS: hi p fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati. istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit. homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent; in illa autem calamitate non fuisse communem, sed venerem possumus dicere. fortunam tibitibi om. V obici non oportet, cur tu fortunae innocentium veniam ac locum non dedisti?