Kitap 4
110
ante aedem Cereris in aperto ac propatulo loco signa duo sunt, Cereris unum, alterum Triptolemi, pulcherrima ac perampla. pulchritudoHis (iis) pulchritudo pd periculo, amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdifficilis videbatur. insistebat in manu Cereris dextra grandegrande om. pd: graeile Schwabe simulacrum pulcherrime factum victoriae; hoc iste e signo Cereris avellendum asportandumque curavit. qui tandem istius animus est nunc in recordationerecognitione pd scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum non solum animo commovear verum etiam corpore perhorrescam? venit enim mihi fani, loci, religionis illius in mentem; versantur ante oculos omnia, dies ille quoquo om. pr. R (deinde eadem manus quo pro cum) S: quo ego Hennam cum pd, cum ego Hennam venissem, praesto mihi sacerdotes Cereris cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusquefletus gemitusque pd, Martianus Capella (v, §163: S. Rosc. §24) fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur.