Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

108 nec solum Siculi, verum etiam ceterae gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur, ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attulisse, quantam esse religionem convenit eorum apud quos eam natam esse et fruges invenisse constat? itaque apud patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore, cum TiberioTiberio RSp: Ti. edd. Graccho occiso magnorum periculorum metus ex ostentis portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio consulibus aditum est ad libros Sibyllinos; ex quibus inventum est Cererem antiquissimam placari oportere. tum ex amplissimo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum templum, tamen usque Hennam profecti sunt. tanta enim eratenim erat SYpd: erat enim R (v, §79) auctoritas et vetustas illius religionis ut, cum illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam Cererem proficisci viderentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi