Kitap 4
94
Herculis templum est apud Agrigentinosapud Agrig. abesse malit Jacoby non longe a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius—tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidi—usque eo, iudices, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam osculari solent. ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque impetus. clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; qui primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. interea ex clamore fama tota urbe percrebruitpercrebruit Hp: percrebuit RS expugnari deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum impetu, sed ex domo atque exex (ante cohorte) om. d praetoria manum Hp: praetoris amanumZZZ R: praetoris ac manum SD cohorte praetoria manum fugitivorum instructam armatamque venisse.