Kitap 4
93
quid? Agrigento nonnenon q eiusdem P. Scipionis monumentum, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? quod quidem, iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitascommotast civitas Zielinski est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requirebant. itaque ab iis qui principes in ea civitate erant praecipitur etpraecipitur et secl. Rinkes negotium datur quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis sacras. etenim iste Agrigenti—credo propter multitudinem illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, viri fortes atque honestiatque (ac d) strenui et honesti pd, permulti in illo oppido coniunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negotiantur —non audebat palam poscere aut tollere quae placebant.