Kitap 4
87
quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. neque tamen finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut istiisti R rell.: ei pd: om. q simulacrum illud Mercuri polliceretur. clamabant fore ut ipsi seipsi se S vulg.: ipsese R: ipsi sese prd di immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. tumcum p frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. ita Sopater de statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singulari.
88
Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim nescio. est pecuniarum captarum, quod signum abab om. p sociis pecuniae magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones maximas violavit; est crudelitatis, quod in hominem innocentemin hominem innocentem p: innocentem in hominem RS: in innoc. in hom. DY: inn. in hom. Z, in socium vestrumnostrum pd atque amicum, novum et singulare supplici genus excogitavit: