Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

86 atque haec—nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur—agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. vix erat hoc plane imperatumInter verba plane et imperatum habent pd (per dittograph.) etiam cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines opinio. virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? non usque eo est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domidomo RS nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari ac deligaridiligari RS iubet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi