Kitap 4
83
equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moveor ut ea reprehendenda tantum putem; hic vero tanto dolore adficior ut nihil mihi indignius, nihil minus ferendum esse videatur. Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? Verres temperantissimi sanctissimique viri monumentum, Dianae simulacrum virginis, in ea domo conlocabit in qua semper meretricum lenonumquelenonumque pd: lenonum RS flagitia versantur?
84
at hoc solum Africani monumentum violasti. quid? a Tyndaritanis nonnonne Lg. 42 (§§19, 93) eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? at quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque esse sublatum. qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusquepopulusque Rpr: populus SDY Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit.