Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

76 cum iste nihilo remissius atque etiam multo vehementius instaret cotidie, res agitur in senatu: vehementer ab omnibus reclamatur. itaque illo tempore ac primo istius adventu pernegatur. postea, quidquid erat oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando, Segestanis praeter ceteros imponebat, aliquanto amplius quam ferre possent. praeterea magistratus eorum evocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se arcessebatarcessebat p: accersebat RHd: accersibat S: accersibat DY, circum omnia provinciae fora rapiebat, singillatim uni cuique calamitati fore se denuntiabat, universis se funditus eversurum esseesse RSH: male secl. Muell., G1 secutus: illam eversurum esse pd illam civitatem minabatur. itaque aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani praetoris imperio parendum esse decreveruntesse parendum decreverunt Zielinski. Magno cum luctu et gemitu totius civitatis, multis cum lacrimis et lamentationibus virorum mulierumque omnium simulacrum Dianae tollendum locatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi