Kitap 4
7
haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio ee RS: de Vpd (ii, §24) sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit. pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec causa est, quae ista impudentia? quae dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemonemo Messanam Vpd venit quin viseritviserit Bait.: viderit codd.. tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusquecuiusque p: cuiusce RS: eiusce sive huiusce rell. modi—non loquor de integris, innocentibus, religiosis —tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere cuiquam praetereacuiquam praeterea VRp: praet. cuiq. SDY licebit? tot domus locupletissimas istius domusistius domus V (Zielinski, p. 196): domus istius RSDp, Nonius una capiet? idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret? ideo C. Claudius pulcher rettulit ut C. Verres posset auferre? at non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis heredem.