Kitap 4
59
mulier estest seclusi (§69) Segestana perdives et nobilis, Lamia nomine, perea per Ernesti, Bake, Nohl triennium isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus, HeloriHelori Vrsinus: Pelori codd. Archonidas,—dies me citius defecerit quam nomina. 'ipse dabat purpuram, tantum operam amici.' credo; iam enim non libet omnia criminari; quasi verovero om. Lg. 42 hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod concedit, amicorum operis esse in huiuscehuius Zielinski (i, §36) modi rebus usum.
60
iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? 'emebat.' credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse. venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non ad cupiditatem, sed adsed ad pd: sed RSH, fort. recte eius modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur; in quo di immortales violati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque quae in eorum regno ac dicione sunt.