Kitap 4
53
quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla 24 in provincia fuit? avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; etiam cumcum om. pk: cum alii (aliqui Mueller) aliquid Ernesti aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen condemnabantur. et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur. nam nos quidem quid facimus in VerreVerrem RSp, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus? permagnum est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. ac tamenAttamen d, ut posset dicere sese dicere p emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret. invenit Archagathus paucos qui vellent accipere; iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. voluit Romae repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistisaudistis. Atque hac tota de re audistis Archagathi pd. recita. ARCHAGATHI ET LENTVLI TESTIMONIUM.