Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

52 quem concursum in oppido factum putatis, quem clamorempost clamorem add. virorum K. Busche, quem porro fletum mulierum? qui videret equum Troianum introductum, urbem captam diceret. efferri sine thecis vasa, extorqueri alia dede Sp rell.: e R (§7 supra) manibus mulierum, ecfringi multorum foris, revelli claustra. quid enim putatis? scuta si quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu, tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argentum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. omnia deferuntur. Cibyratae fratres vocantur; pauca improbant; quae probarant, iis crustae aut emblemata detrahebantur. sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum revertuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi