Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

45 Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere praetorem in provincia homini honesto, locupleti, splendido, 'vende mihi vasa caelata'; hoc est enim dicere, 'non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae dignitatis ista sunt.' tu dignior, Verres, quam Calidius? qui, ut non conferam vitam neque existimationem tuam cum illius—neque enim est conferenda; hoc ipsum conferam quo tu te superiorem fingis; quod HS cccccc vulg.: ccc RS: lxxx milia pd: dccc Nohl divisoribus ut praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et despicis? ea re tibi indignum visum est quicquam, quod tibi placeret, Calidium potius habere quam te?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi