Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

43 imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem dixissedixissem d, prob. Luterbacher; iactabit se et in his equitabit eculeis. 'emi, pecuniam solvi.' credo. 'etiam tabulae proferentur.' est tanti; cedo tabulas. dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, a tea te RS: abs te pd solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, si emerassi emeras? Quid Kayser, Zielinski: Si emeras, quid edd.? quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si idid om. pd tibi sua voluntate vendiderat? tu porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi