Kitap 4
39
tum iste continuo mittit homines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum illud videret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum. ipse interea recedit; abesse a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum argentum amittereamitteret Lg. 42 (prob. Hirschfelder). quod ubi iste audivit, usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur. quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoroipse Diodoro RSH: ipse a Diodoro rell., unde varie distinxerunt edd.: ipse Diodoro, a Diodoro erepta sibi Tiedka, Nohl, erepta sibi vasa optime facta dicebatfacta dicebat optime p1: facta optime dic. p2qr; minitari absenti DiodoroDiodoro secl. Kays., Halm, Nohl non SD (v, §172): vix pHd Serv. ad Aen. v. 173: om. R, vociferari palam, lacrimas interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate utfuisse ut Kays.: in S est rasura post fabulis, cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem viri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupiebat id quod videratvidebat H, huius libidines non solum oculis sed etiam auribus excitabantur.