Kitap 4
38
sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias colligo, quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum a quibus auferebat versataeversatae Lamb.: versata codd. esse videantur? accipite, si vultis, iudices, rem eius modi ut amentiam singularem et furoremet furorem RS: ut fur. p iam, noniam non RHp (v, §177): non iam SDY cupiditatem eius perspicere possitis. Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium dixit. is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem splendidus et gratiosus. de hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata, in hishis SR2Hp: is R1 pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vocaret ac posceret. ille, qui illa non invitus haberet, respondit Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse.