Kitap 4
2
Magnum videor dicere: attendite etiam quem ad modum dicam. non enim verbi neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. etiam planius: nihil in aedibus cuiusquam, ne in hospitishospitis Jeep: oppidis codd. quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse.
3
Vnde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quae tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? facilius enim perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant, qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inveniareinveniere p, fort. recte improbissima ratione esse praedatus. C. Heius est Mamertinus—omnes hoc mihi qui Messanam accesserunt facile conceduntconcedent pd—omnibus rebus illa in civitate ornatissimus. huius domus est vel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.