Kitap 4
17
quid sedes, Verres? quid exspectas? quid te a Centuripina civitate, a Catinensi, ab Halaesina, a Tyndaritanaa Tynd. V: a om. RSp, Hennensi, Agyrinensi ceterisque Siciliae civitatibus circumveniri atque opprimi dicis? tua te altera patria, quem ad modum dicere solebas, Messana circumvenit,—tua, inquam, Messana, tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, praedarum ac furtorum receptrix. adest enim vir amplissimus eius civitatis legatus huiushuius VRS: huiusce pd iudici causa domo missus, princeps laudationis tuae, qui te publice laudat,—itaita VRS: id pd enim mandatum atque imperatum est; tametsi rogatus de cybaea tenetis memoria quid responderit: aedificatam publicis operis publice coactis, eique aedificandae publice Mamertinum senatorem praefuisse. idem ad vos privatim, iudices, confugit; utitur hac lege qua iudicium est, communi arce sociorum. tametsi lex est de pecuniis repetundisde repet. pec. SG3l, ille se negat pecuniam repetere, quam ereptam non tanto opere desiderat: sacra se maiorum suorum repetere abs tete VRS: a te pqd dicit, deos penatis te patrios reposcit.