Kitap 4
147
cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acuteacute RS: diligenter et caute d quid decernat; nam ante quam verbum facerem, de sella surrexit atque abiit. itaque tum de foro, cum iam advesperasceret, discessimus. postridie mane ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere. ille enim vero negat et ait in-, dignum facinus esse quod ego in senatu Graeco verba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse. respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. cum multa tum etiam hoc meme suppl. edd. memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum Numidicum, verum acac RSp: et d Mueller germanum Metellum, interesset; illum noluisse sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis virum, quicum optimeoptime ei Lamb. convenisset, hunc homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et metum comparare.