Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

141 de laudatione autem ratio sic mihi reddita est. primum, cum a C. VerreC. om. d litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cumpostea cum postea quam codd. meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite.
142 mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referantreferant SD al.: referatur R2d: referetur R1: refertur p Lg. 42, dicat sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin aliquandosi quando pd tacent omnes, tunctunc SDY: tum Rp sortito coguntur dicere. cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. in quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eumsese antea... eum om. RSY (spatio vac. relicto R) publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando voluissent quam quod tum cogerentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi