Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

135 quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt, merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittantin tauro sedentem pd (v, §27), ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis ut Cupidinis signum, propter quod unum visuntur Thespiaepropter... Thespiae del. Bake (§4 supra), quid Cnidios ut venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Atheniensis ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictumpictam Bursian aut ex aere Myronis buculam? longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda suntsunt SDpd: sint R tota Asia et Graecia; verum illud est quam ob rem haechoc RS commemorem, quod existimare vos hoc volovos hoc volo p: vos om. RS al.: hoc vos volo d, mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur.
136 atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis cognoscite. ad quos ego cum venissem, sic primumprimo pd existimabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, civitatem Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium societatem; simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio praeturam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudinelentitudine Lamb. sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi